- PORUS
- I.PORUSIndiae Rex mirae proceritatis, et animi vere regii, Alexandro M. fortiter restitit, sed praeliô diffi cili victus, in victoris potestatem pervenit. Interrogatus, qui haberi vellet; regie respondit: quod responsum Alexander admiratus, illum in regnum restituit. Tandem suorum dolô interfectus est. Plut. c. 107. Claudian.Tradita capitvo spatiosior India Poro.Vide Curt. l. 8. c. 14. Arian. c. 5.II.PORUSaffluentiae Deus, dum somnô in Horto Iovis premeretur, e Penia seu Paupertate Cupidinem genuit, uti habet Platonis commentum, sub quo equidem multum veri latet. Nam lapsus Adami non obscura hîc apparent vestigia, ut et in aliis Gentilium Philosophorum figmentis. Certe Hesiodus Mulierem humano generi curas graves machinatam esse, ait Op. et Dier. l. 1. Idem Prometheum, per quem Commentator eius Spondanus Adamum intelligit, Iovem voluisse decipere, sicque sibi mala attraxisse, tradit, Ibid. Empedocles fugam a Deo atque errerem, apud Plotinum, inculcat, Ennead. IV. 8. 1. et 5. Ut alia omittam. Huc itaque Hesiodi eiusdem de Pandora fabulam Origenes quoque refert, ut et Platonis de Cupidine, in horto Iovis, ex Poro et Penia suscepto figmentum, ita cum historia de lapsu Adami contendit, ut Iovis hortum nonnihil Paradiso simile habere, insidiatricem Peniam serpentem, Porum per eius insidias deceptum hominem circumventum, Cupidinem vero inde ortum, miseram hominis post lapsum conditionem, desideriorum undis indesinenter iactari, forte referre, animadvertat. Vide eum contra Celsum, l. 4. num. 15. et 16. Platonem Sympos. et Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purior. c. 7. §. ult. ut et in Append. Fuit et Porus, Indiae Rex de cuius duplici ad Augustum legatione, Vide ex Orosio, Eusebiôr, Strabone, Dione, Casaubonum ad Augustum Tranquilli, c. 12. uti de Poro lapide cuius arenâ in poliendis gemmis Veteres usi, infra aliquid voce Smiris: it. Tophicii lapides.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.